|
LIBER SECUNDUS REGUM
1 1 Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam
mortuus est Achab. 2 Ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui,
quod habebat in Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios dicens ad eos:
Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate
mea hac . 3 Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten:
Surge, ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos:
Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum
Accaron? 4 Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem
ascendisti, non descendes, sed morte morieris . Et abiit Elias. 5
Reversique sunt nuntii ad Ochoziam, qui dixit eis: Quare reversi estis?
. 6 At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis et dixit ad nos:
Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit
Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur
Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non
descendes, sed morte morieris . 7 Qui dixit eis: Cuius figurae et
habitus vir erat, qui occurrit vobis et locutus est verba haec? . 8
At illi dixerunt: Vir in veste pilosa et zona pellicea accinctis renibus
. Qui ait: Elias Thesbites est . 9 Misitque ad eum quinquagenarium
principem et quinquaginta, qui erant sub eo; qui ascendit ad eum
sedentique in vertice montis ait: Homo Dei, rex praecepit, ut descendas
. 10 Respondensque Elias dixit quinquagenario: Si homo Dei sum,
descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos . Descendit
itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta, qui erant cum eo.
11 Rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et
quinquaginta cum eo; qui locutus est illi: Homo Dei, haec dicit rex:
Festina, descende! . 12 Respondens Elias ait illis: Si homo Dei
ego sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos .
Descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius.
13 Iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta, qui
erant cum eo; qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam et precatus
est eum et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam et animam servorum
tuorum, qui mecum sunt. 14 Ecce descendit ignis de caelo et devoravit
duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos, qui cum eis erant;
sed nunc obsecro, ut miserearis animae meae . 15 Locutus est autem
angelus Domini ad Eliam dicens: Descende cum eo, ne timeas . Surrexit
igitur et descendit cum eo ad regem 16 et locutus est ei: Haec dicit
Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi
non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de
lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris . 17
Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias. Et
regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis
Iudae; non enim habebat filium. 18 Reliqua autem gestorum Ochoziae,
quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum
Israel?
2
1 Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbi nem in
caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis; 2 dixitque Elias ad
Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel . Cui ait
Eliseus: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te .
Cumque descendissent Bethel, 3 egressi sunt filii prophetarum, qui
erant in Bethel, ad Eliseum et dixerunt ei: Numquid nosti quia hodie
Dominus tollat dominum tuum desuper capite tuo? . Qui respondit: Et ego
novi, silete . 4 Dixit autem ei Elias: Elisee, sede hic, quia
Dominus misit me in Iericho . Et ille ait: Vivit Dominus, et vivit
anima tua, quia non derelinquam te . Cumque venissent Ierichum, 5
accesserunt filii prophetarum, qui erant in Iericho, ad Eliseum et
dixerunt ei: Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum
desuper capite tuo? . Et ait: Et ego novi, silete . 6 Dixit autem
ei Elias: Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem . Qui ait:
Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te . Ierunt
igitur ambo pariter, 7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum
secuti sunt, qui et steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant
super Iordanem. 8 Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et
percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo
per siccum. 9 Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: Postula,
quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te . Dixitque Eliseus:
Obsecro, ut fiant duae partes spiritus tui in me . 10 Qui respondit:
Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me, quando tollor a te,
erit tibi, quod petisti; si autem non videris, non erit . 11 Cumque
pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei
diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum. 12
Eliseus autem videbat et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israel et
auriga eius! . Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et
scidit illa in duas partes. 13 Et levavit pallium Eliae, quod
ceciderat ei, reversusque stetit super ripam Iordanis. 14 Et pallio
Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit: Ubi est Deus Eliae
etiam nunc? . Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et
transiit Eliseus. 15 Videntes autem filii prophetarum, qui erant in
Iericho de contra, dixerunt: Requievit spiritus Eliae super Eliseum .
Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram 16
dixeruntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes,
qui possunt ire et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus
Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium . Qui ait:
Nolite mittere! . 17 Coegeruntque eum, donec acquiesceret et diceret:
Mittite . Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quaesissent tribus
diebus, non invenerunt 18 et reversi sunt ad eum. At ille habitabat in
Iericho dixitque eis: Numquid non dixi vobis: Nolite ire?. 19
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis
huius optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae
sunt, et terra faciens abortium . 20 At ille ait: Afferte mihi vas
novum et mittite in illud sal . Qui cum attulissent, 21 egressus ad
fontem aquarum misit in eum sal et ait: Haec dicit Dominus: Sanavi aquas
has, et non erit ultra in eis mors neque abortium . 22 Sanatae sunt
ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei, quod locutus est. 23
Ascendit autem inde Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi
egressi sunt de civitate et illudebant ei dicentes: Ascende, calve;
ascende, calve! . 24 Qui cum respexisset, vidit eos et maledixit eis
in nomine Domini; egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis
quadraginta duos pueros. 25 Abiit autem inde in montem Carmeli et inde
reversus est Samariam.
3
1 Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo
octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis. 2 Et fecit
malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem
Baal, quem fecerat pater eius. 3 Verumtamen in peccatis Ieroboam filii
Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit nec recessit ab eis. 4 Porro
Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israel centum milia
agnorum et lanam centum milium arietum. 5 Cumque mortuus fuisset
Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel. 6
Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit
universum Israel; 7 profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens:
Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium? . Qui
respondit: Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus,
equi mei equi tui . 8 Dixitque: Per quam viam ascendemus? . At
ille respondit: Per desertum Idumaeae . 9 Perrexerunt igitur rex
Israel et rex Iudae et rex Edom et circuierunt per viam septem dierum; nec
erat aqua exercitui et iumentis, quae sequebantur eos. 10 Dixitque rex
Israel: Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manu
Moab . 11 Et ait Iosaphat: Estne hic propheta Domini, ut
interrogemus Dominum per eum? . Et respondit unus de servis regis Israel:
Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae .
12 Et ait Iosaphat: Est apud eum sermo Domini . Descenditque ad eum
rex Israel et Iosaphat et rex Edom. 13 Dixit autem Eliseus ad regem
Israel: Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et ad
prophetas matris tuae . Et ait illi rex Israel: Non, congregavit enim
Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab? . 14 Dixit autem
Eliseus: Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non
vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec
respexissem; 15 nunc autem adducite mihi psaltem . Cumque caneret
psaltes, facta est super eum manus Domini, 16 et ait: Haec dicit
Dominus: Facite in torrente hoc fossas et fossas. 17 Haec enim dicit
Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis;
et bibetis vos et pecora et iumenta vestra. 18 Parumque hoc est in
conspectu Domini; insuper tradet etiam Moab in manu vestra, 19 et
percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum
lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et
omnem agrum egregium operietis lapidibus . 20 Factum est igitur mane,
quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom.
Et repleta est terra aquis. 21 Universi autem Moabitae audientes quod
ascendissent reges, ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes, qui
accingi poterant balteo et desuper, et steterunt in terminis. 22
Primoque mane surgentes et, orto iam sole super aquis, viderunt Moabitae e
contra aquas rubras quasi sanguinem 23 dixeruntque: Sanguis est
gladii! Pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo. Nunc perge ad
praedam, Moab! . 24 Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens
Israel percussit Moab, at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur
subsequentes et percutientes Moab. 25 Et civitates destruxerunt et
omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt; et universos
fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut
muri tantum Cirhareseth remanerent; et circumdederunt civitatem
fundibularii et aggressi sunt. 26 Quod cum vidisset rex Moab,
praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes
gladium, ut irrumperet ad regem Edom; et non potuerunt. 27
Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit
holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super Israel;
statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.
4
1 Mulier autem quaedam de uxoribus filiorum prophetarum clamabat ad
Eliseum dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia
servus tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit, ut tollat duos
filios meos ad serviendum sibi . 2 Cui dixit Eliseus: Quid vis, ut
faciam tibi? Dic mihi: Quid habes in domo tua? . At illa respondit: Non
habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi vasculum olei . 3 Cui
ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca;
4 et ingredere et claude ostium, cum intrinsecus fueris tu et filii
tui, et mitte inde in omnia vasa haec et, cum plena fuerint, tolles .
5 Ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos;
illi offerebant vasa, et illa infundebat. 6 Cumque plena fuissent
vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas . Et ille respondit:
Non habeo . Stetitque oleum. 7 Venit autem illa et indicavit homini
Dei. Et ille: Vade, inquit, vende oleum et redde creditori tuo; tu autem
et filii tui vivite de reliquo . 8 Facta est autem quaedam dies, et
transibat Eliseus per Sunam. Erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum,
ut comederet panem. Quotiescumque inde transibat, divertebat ad eam, ut
comederet panem. 9 Quae dixit ad virum suum: Animadverto quod vir
Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. 10 Faciamus ergo
cenaculum muratum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam
et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi . 11 Facta est ergo
dies quaedam, et veniens divertit in cenaculum et requievit ibi. 12
Dixitque ad Giezi puerum suum: Voca Sunamitin istam . Qui cum vocasset
eam, et illa stetisset coram eo, 13 dixit ad puerum: Loquere ad eam:
Ecce sedule in omnibus ministrasti nobis; quid vis, ut faciam tibi?
Numquid habes negotium et vis, ut loquar regi sive principi militiae? .
Quae respondit: In medio populi mei habito . 14 Et ait: Quid ergo
vult, ut faciam ei? . Dixitque Giezi: Ne quaeras; filium enim non habet,
et vir eius senex est . 15 Praecepit itaque, ut vocaret eam; quae cum
vocata fuisset et stetisset ad ostium, 16 dixit ad eam: In tempore
isto, in anno altero, amplexaberis filium . At illa respondit: Noli,
quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae . 17 Et
concepit mulier et peperit filium in tempore isto anni alterius, quo
dixerat Eliseus. 18 Crevit autem puer et, cum esset quaedam dies, et
egressus isset ad patrem suum, ad messores, 19 ait patri suo: Caput
meum, caput meum! . At ille dixit servo: Tolle et duc eum ad matrem
suam . 20 Qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam, posuit
eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. 21
Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit
ostium; et egressa 22 vocavit virum suum et ait: Mitte mecum,
obsecro, unum de pueris et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei et
revertar . 23 Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum hodie? Non
sunt calendae neque sabbatum . Quae respondit: Vale . 24
Stravitque asinam et praecepit puero: Mina et propera, ne mihi moram
facias in eundo, nisi praecepero tibi . 25 Profecta est igitur et
venit ad virum Dei in montem Carmeli. Cumque vidisset eam vir Dei de
contra, ait ad Giezi puerum suum: Ecce Sunamitis illa. 26 Vade cito
in occursum eius et dic ei: Rectene agitur circa te et circa virum tuum et
circa filium tuum? . Quae respondit: Recte . 27 Cumque venisset ad
virum Dei in monte, apprehendit pedes eius; et accessit Giezi, ut amoveret
eam, et ait homo Dei: Dimitte illam; anima enim eius in amaritudine est,
et Dominus celavit me et non indicavit mihi . 28 Quae dixit illi:
Numquid petivi filium a domino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illudas me?
. 29 Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos et tolle baculum
meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si
salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super
faciem pueri . 30 Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit
anima tua, non dimittam te . Surrexit ergo et secutus est eam. 31
Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri, et
non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei
dicens: Non evigilavit puer . 32 Ingressus est ergo Eliseus domum,
et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius; 33 ingressusque clausit
ostium super se et puerum et oravit ad Dominum. 34 Et ascendit et
incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super
oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum, et
calefacta est caro pueri. 35 At ille reversus deambulavit in domo
semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer
septies aperuitque oculos. 36 Et ille vocavit Giezi et dixit ei:
Voca Sunamitin hanc . Quae vocata ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle
filium tuum . 37 Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit
super terram; tulitque filium suum et egressa est. 38 Et Eliseus
reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum
habitabant coram eo. Dixitque puero suo: Pone ollam grandem et coque
pulmentum filiis prophetarum . 39 Et egressus est unus in agrum, ut
colligeret herbas agrestes; invenitque quasi vitem silvestrem et collegit
ex ea colocynthidas agri. Et implevit pallium suum et reversus concidit in
ollam pulmenti; nesciebat enim quid esset. 40 Infuderunt ergo sociis,
ut comederent. Cumque gustassent de coctione, exclamaverunt dicentes:
Mors in olla, vir Dei! . Et non potuerunt comedere. 41 At ille:
Afferte, inquit, farinam . Cumque tulissent, misit in ollam et ait:
Infunde turbae, et comedat . Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in
olla. 42 Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes
primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At
ille dixit: Da populo, ut comedat . 43 Responditque ei minister
eius: Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris? . Rursum ille
dixit: Da populo, ut comedat. Haec enim dicit Dominus: Comedent, et
supererit . 44 Posuit itaque coram eis, qui comederunt, et superfuit
iuxta verbum Domini.
5
1 Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum
suum et honoratus; per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat autem
vir fortis leprosus. 2 Porro de Syria egressa fuerat turma et captivam
duxerat de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris
Naaman. 3 Quae ait ad dominam suam: Utinam esset dominus meus ad
prophetam, qui est in Samaria! Profecto curaret eum a lepra, quam habet .
4 Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens:
Sic et sic locuta est puella de terra Israel . 5 Dixitque ei rex
Syriae: Vade, et mittam litteras ad regem Israel . Qui cum profectus
esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia siclorum auri
et decem mutatoria vestimentorum, 6 detulit litteras ad regem Israel
in haec verba: Cum acceperis epistulam hanc, scito quod miserim ad te
Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua . 7 Cumque legisset rex
Israel litteras, scidit vestimenta sua et ait: Numquid Deus sum, ut
occidere possim et vivificare, quia iste mittit ad me, ut curem hominem a
lepra sua? Animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me .
8 Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel
vestimenta sua, misit ad eum dicens: Quare scidisti vestimenta tua?
Veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel . 9 Venit ergo Naaman
cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Elisei. 10 Misitque ad
eum Eliseus nuntium dicens: Vade et lavare septies in Iordane; et
recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis . 11 Iratus Naaman
recedebat dicens: Putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret
nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me.
12 Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar, fluvii Damasci,
omnibus aquis Israel, ut laver in eis et munder? . Cum ergo vertisset se
et abiret indignans, 13 accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt
ei: Si rem grandem dixisset tibi propheta, certe faceres; quanto magis
quia nunc dixit tibi: Lavare et mundaberis! . 14 Descendit et
intinxit se in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est
caro eius sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. 15 Reversusque ad
virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait:
Vere scio quod non sit Deus in universa terra, nisi tantum in Israel!
Obsecro itaque, ut accipias benedictionem a servo tuo . 16 At ille
respondit: Vivit Dominus, ante quem sto, non accipiam . Cumque vim
faceret, penitus non acquievit. 17 Dixitque Naaman: Ut vis. Sed,
obsecro, concedatur mihi servo tuo tantum terrae quantum onus duorum
burdonum; non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis
alienis, nisi Domino. 18 Hoc autem solum ignoscat Dominus servo tuo,
quando ingreditur dominus meus templum Remmon, ut adoret ibi, et illo
innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in
eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re . 19 Qui
dixit ei: Vade in pace . Abiit ergo ab eo viam modicam. 20 Dixitque
Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non
acciperet ab eo, quae attulit; vivit Dominus, curram post eum et accipiam
ab eo aliquid . 21 Et secutus est Giezi post tergum Naaman. Quem cum
vidisset ille currentem ad se, desiluit de curru in occursum eius et ait:
Rectene sunt omnia? . 22 Et ille ait: Recte. Dominus meus misit
me dicens: Modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex
filiis prophetarum. Da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices
. 23 Dixitque Naaman: Melius est, ut accipias duo talenta . Et
coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia
vestimenta et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo.
24 Cumque venisset ad collem, tulit de manu eorum et reposuit in domo;
dimisitque viros et abierunt. 25 Ipse autem ingressus stetit coram
domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? . Qui respondit: Non
ivit servus tuus quoquam . 26 At ille: Nonne, ait, cor meum in
praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui?
Estne tempus accipere argentum et accipere vestes et oliveta et vineta et
oves et boves et servos et ancillas? 27 Sed et lepra Naaman adhaerebit
tibi et semini tuo in sempiternum . Et egressus est ab eo leprosus quasi
nix.
6
1 Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: Ecce locus, in quo
habitamus coram te, angustus est nobis. 2 Eamus usque ad Iordanem, et
tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum
ad habitandum . Qui dixit: Ite . 3 Et ait unus ex illis: Veni
ergo et tu cum servis tuis . Respondit: Ego veniam . 4 Et abiit
cum eis. Cumque venissent ad Iordanem, caedebant ligna. 5 Accidit
autem, ut, cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam;
exclamavitque ille et ait: Heu, domine mi! Et hoc ipsum mutuo acceperam!
. 6 Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? . At ille monstravit ei
locum. Praecidit ergo lignum et misit illuc, natavitque ferrum. 7 Et
ait: Tolle!. Qui extendit manum et tulit illud. 8 Rex autem Syriae
pugnabat contra Israel; consiliumque iniit cum servis suis dicens: In
loco illo et illo ponamus insidias . 9 Misit itaque vir Dei ad regem
Israel dicens: Cave, ne transeas in loco illo, quia ibi Syri in insidiis
sunt . 10 Misit rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei et de
quo praemonuerat eum, et observavit se ibi non semel neque bis. 11
Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et, convocatis servis suis,
ait: Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel?
. 12 Dixitque unus servorum eius: Nequaquam, domine mi rex. Sed
Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba,
quaecumque locutus fueris in conclavi tuo . 13 Dixit eis: Ite et
videte ubi sit, ut mittam et capiam eum . Annuntiaveruntque ei dicentes:
Ecce in Dothain . 14 Misit ergo illuc equos et currus et robur
exercitus; qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. 15
Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque
exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens:
Heu, domine mi, quid faciemus? . 16 At ille respondit: Noli
timere; plures enim nobiscum sunt quam cum illis. 17 Oravitque
Eliseus dicens: Domine, aperi oculos huius, ut videat . Et aperuit
Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons plenus equorum et curruum
igneorum in circuitu Elisei. 18 Hostes vero descenderunt ad eum. Porro
Eliseus oravit Dominum dicens: Percute, obsecro, gentem hanc caecitate!
. Percussitque eos Dominus, ne viderent iuxta verbum Elisei. 19 Dixit
autem ad eos Eliseus: Non est haec via, nec ista est civitas; sequimini
me, et ostendam vobis virum, quem quaeritis . Duxit ergo eos in Samariam.
20 Cumque ingressi fuissent in Samaria, dixit Eliseus: Domine, aperi
oculos istorum, ut videant . Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt
esse se in medio Samariae. 21 Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum
vidisset eos: Numquid percutiam eos, pater mi? . 22 At ille ait:
Non percuties; neque enim, quos cepisti gladio et arcu tuo, percutis. Pone
panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum
. 23 Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et
biberunt, et dimisit eos; abieruntque ad dominum suum, et ultra non
venerunt turmae Syriae in terram Israel. 24 Factum est autem post haec,
congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et
obsidebat Samariam. 25 Factaque est fames magna in Samaria et tamdiu
obsessa est, donec venumdaretur caput asini octoginta argenteis et quarta
pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis. 26 Cumque rex Israel
transiret per murum, mulier exclamavit ad eum dicens: Salva me, domine
mi rex! . 27 Qui ait: Non, salvet te te Dominus. Unde salvare te
possum? De area an de torculari? . Dixitque ad eam rex: Quid tibi vis?
. Quae respondit: 28 Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut
comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras. 29 Coximus ergo
filium meum et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut
comedamus eum; quae abscondit filium suum . 30 Quod cum audisset rex,
scidit vestimenta sua. Et transibat super murum, viditque omnis populus
cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. 31 Et ait: Haec
mihi faciat Deus et haec addat, si steterit caput Elisei filii Saphat
super eum hodie . 32 Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes
sedebant cum eo. Praemisit itaque rex virum. Sed antequam veniret nuntius,
Eliseus dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidae
hic, ut praecidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite
ostium et non sinatis eum introire; ecce enim sonitus pedum domini eius
post eum est . 33 Et adhuc illo loquente eis, apparuit rex, qui
veniebat ad eum, et ait: Ecce, tantum malum a Domino est; quid amplius
exspectabo a Domino? .
7
1 Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: In
tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei
statere uno in porta Samariae . 2 Respondens dux, super cuius manum
rex incumbebat, homini Dei ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in
caelo, numquid poterit esse, quod loqueris? . Qui ait: Videbis oculis
tuis et inde non comedes . 3 Quattuor ergo viri erant leprosi iuxta
introitum portae; qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus, donec
moriamur? 4 Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur; sive
manserimus hic, moriendum nobis est. Venite igitur, et transfugiamus ad
castra Syriae. Si pepercerint nobis, vivemus; si autem occidere voluerint,
nihilominus moriemur . 5 Surrexerunt igitur vesperi, ut venirent ad
castra Syriae. Cumque venissent ad principium castrorum Syriae, nullum
ibidem reppererunt. 6 Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in
castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi; dixeruntque ad
invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum
et Aegyptiorum, ut venirent contra nos . 7 Surrexerunt ergo et
fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos,
castra, sicut erant; fugeruntque animas tantum suas salvare
cupientes. 8 Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum,
ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt; tuleruntque
inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt. Et rursum
reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes
absconderunt. 9 Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus; haec enim
dies boni nuntii est, et nos tacemus. Si noluerimus nuntiare usque mane,
sceleris arguemur; venite, eamus et nuntiemus in aula regis . 10
Cumque venissent, vocaverunt portarios civitatis et narraverunt eis
dicentes: Ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus hominum
nisi equos et asinos alligatos et tentoria, sicut erant . 11
Clamaverunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus.
12 Qui surrexit nocte et ait ad servos suos: Dico vobis quid
fecerint nobis Syri. Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt
de castris et latitant in agris dicentes: Cum egressi fuerint de
civitate, capiemus eos viventes, et tunc civitatem ingredi poterimus .
13 Respondit autem unus servorum eius: Tollamus quinque equos, qui
remanserunt in urbe; fiant sicut universa multitudo Israel, quae consumpta
est; mittamus ergo et videamus . 14 Adduxerunt ergo duos currus cum
equis, misitque rex post exercitum Syrorum dicens: Ite et videte .
15 Qui abierunt post eos usque ad Iordanem; ecce autem omnis via plena
erat vestibus et vasis, quae proiecerant Syri, cum turbarentur. Reversique
nuntii indicaverunt regi. 16 Et egressus populus diripuit castra
Syriae; factusque est modius similae statere uno, et duo modii hordei
statere uno iuxta verbum Domini. 17 Porro rex ducem illum, in cuius
manu incumbebat, constituit ad portam; quem conculcavit turba in introitu,
et mortuus est iuxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex
ad eum. 18 Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat
regi, quando ait: Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similae
statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae ; 19 quando
responderat dux ille viro Dei et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit
cataractas in caelo, numquid fieri poterit, quod loqueris? , et dixerat
ei: Videbis oculis tuis et inde non comedes . 20 Evenit ergo ei,
sicut praedictum erat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus
est.
8
1 Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium,
dicens: Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris;
vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis . 2
Quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua
peregrinata est in terra Philisthim septem annis. 3 Cumque finiti
essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthim; et egressa
est, ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis. 4 Rex autem
loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens: Narra mihi omnia magnalia,
quae fecit Eliseus . 5 Cumque ille narraret regi quomodo mortuum
suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem
pro domo sua et pro agris suis. Dixitque Giezi: Domine mi rex, haec est
mulier, et hic filius eius, quem suscitavit Eliseus . 6 Et
interrogavit rex mulierem, quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum
dicens: Restitue ei omnia, quae sua sunt, et universos reditus agrorum a
die, qua reliquit terram usque ad praesens . 7 Venit quoque Eliseus
Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat. Nuntiaveruntque ei dicentes:
Venit vir Dei huc . 8 Et ait rex ad Hazael: Tolle tecum munera et
vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens: Si evadere
potero de infirmitate mea hac? . 9 Ivit igitur Hazael in occursum eius
habens secum munera et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum.
Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriae misit me
ad te dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac? . 10
Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis. Porro ostendit mihi
Dominus quia morte morietur . 11 Stetitque facies eius, et
conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei. 12 Cui
Hazael ait: Quare dominus meus flet? . At ille respondit: Quia scio,
quae facturus sis filiis Israel mala: civitates eorum munitas igne
succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et
praegnantes discindes . 13 Dixitque Hazael: Quid enim sum servus
tuus canis, ut faciam rem istam magnam? . Et ait Eliseus: Ostendit mihi
Dominus te regem Syriae fore . 14 Qui cum recessisset ab Eliseo, venit
ad dominum suum. Qui ait ei: Quid tibi dixit Eliseus? . At ille
respondit: Dixit mihi: Recipies sanitatem . 15 Cumque venisset dies
altera, tulit stragulum et intinxit aqua et expandit super faciem eius, et
mortuus est; regnavitque Hazael pro eo. 16 Anno quinto Ioram filii
Achab regis Israel Iosaphat autem erat rex Iudae regnavit Ioram filius
Iosaphat regis Iudae. 17 Triginta duorum erat annorum, cum regnare
coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. 18 Ambulavitque in
viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab; filia enim Achab erat
uxor eius. Et fecit, quod malum est coram Domino. 19 Noluit autem
Dominus disperdere Iudam propter David servum suum, sicut promiserat ei,
ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus. 20 In diebus eius
recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem. 21
Venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo; et surrexit nocte
percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum; et
populus fugit in tabernacula sua. 22 Recessit ergo Edom, ne esset sub
Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. 23
Reliqua autem gestorum Ioram et universa, quae fecit, nonne haec scripta
sunt in libro annalium regum Iudae? 24 Et dormivit Ioram cum patribus
suis sepultusque est cum eis in civitate David; et regnavit Ochozias
filius eius pro eo. 25 Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel
regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae. 26 Viginti duorum annorum
erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem.
Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel. 27 Et ambulavit in
viis domus Achab et fecit, quod malum est coram Domino, sicut domus Achab;
gener enim domus Achab fuit. 28 Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad
proeliandum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; et vulneraverunt
Syri Ioram. 29 Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel de
vulneribus, quibus vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra
Hazael regem Syriae. Porro Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit
invisere Ioram filium Achab in Iezrahel, quia aegrotabat.
9
1 Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait
illi: Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et
vade in Ramoth Galaad. 2 Cumque veneris illuc, videbis Iehu filium
Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum
et introduces interius cubiculum. 3 Tenensque lenticulam olei fundes
super caput eius et dices: Haec dicit Dominus: Unxi te regem super
Israel . Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes . 4 Abiit
ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad 5 et ingressus est. Ecce
autem principes exercitus sedebant, et ait: Verbum mihi ad te, princeps
. Dixitque Iehu: Ad quem ex omnibus nobis? . At ille dixit: Ad te, o
princeps . 6 Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit
oleum super caput eius et ait: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Unxi te
regem super populum Domini, super Israel. 7 Percuties domum Achab
domini tui, ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem
omnium servorum Domini de manu Iezabel. 8 Perdamque omnem domum Achab
et interficiam de Achab quidquid masculini sexus et impuberem et puberem
in Israel. 9 Et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabat et
sicut domum Baasa filii Ahiae. 10 Iezabel quoque comedent canes in
agro Iezrahel, nec erit qui sepeliat eam . Aperuitque ostium et
fugit. 11 Iehu autem egressus est ad servos domini sui, qui dixerunt
ei: Rectene sunt omnia? Quid venit insanus iste ad te? . Qui ait eis:
Nostis hominem et loquelam eius . 12 At illi responderunt:
Mendacium! Narra nobis! . Qui ait eis: Haec et haec locutus est mihi
dicens: Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel . 13
Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub
pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque dixerunt:
Regnavit Iehu! . 14 Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi
contra Ioram. Porro Ioram defenderat Ramoth Galaad ipse et omnis Israel
contra Hazael regem Syriae 15 et reversus fuerat, ut curaretur in
Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri proeliantem contra
Hazael regem Syriae. Dixitque Iehu: Si placet vobis, nemo egrediatur
profugus de civitate, ne vadat et nuntiet in Iezrahel . 16 Et
ascendit et profectus est in Iezrahel; Ioram enim aegrotabat ibi, et
Ochozias rex Iudae descenderat ad visitandum Ioram. 17 Igitur
speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis
et ait: Video ego globum . Dixitque Ioram: Tolle equitem et mitte in
occursum eorum, et dicat vadens: Rectene sunt omnia? . 18 Abiit
igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: Haec dicit rex:
Pacatane sunt omnia? . Dixitque ei Iehu: Quid tibi et paci? Transi et
sequere me . Nuntiavit quoque speculator dicens: Venit nuntius ad eos
et non revertitur . 19 Misit etiam equitem secundum; venitque ad eos
et ait: Haec dicit rex: Num pax est? . Et ait Iehu: Quid tibi et
paci? Transi et sequere me . 20 Nuntiavit autem speculator dicens:
Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus
Iehu filii Namsi; praeceps enim graditur . 21 Et ait Ioram: Iunge
currum! . Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel et
Ochozias rex Iudae singuli in curribus suis. Egressique sunt in occursum
Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitis. 22 Cumque vidisset
Ioram Iehu, dixit: Estne pax, Iehu? . At ille respondit: Quae pax?
Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent! .
23 Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam:
Insidiae, Ochozia! . 24 Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit
Ioram inter scapulas. Et egressa est sagitta per cor eius; statimque
corruit in curru suo. 25 Dixitque Iehu ad Badacer ducem: Tolle,
proice eum in agro Naboth Iezrahelitae! Memento enim: ego et tu eramus cum
his, qui vectabantur gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus
hoc levavit super eum dicens: 26 Pro sanguine Naboth et pro sanguine
filiorum eius, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto,
dicit Dominus. Nunc igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini
. 27 Ochozias autem rex Iudae videns hoc fugit per viam Bethgan;
persecutusque est eum Iehu et ait: Etiam hunc percutite! . Et
percusserunt eum in curru suo in ascensu Gaver, qui est iuxta Ieblaam. Qui
fugit in Mageddo et mortuus est ibi. 28 Et imposuerunt eum servi eius
super currum suum et tulerunt Ierusalem sepelieruntque in sepulcro cum
patribus suis in civitate David. 29 Anno undecimo Ioram filii Achab
regnavit Ochozias super Iudam. 30 Venit Iehu Iezrahel. Porro Iezabel,
introitu eius audito, depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et
respexit per fenestram 31 ingredientem Iehu per portam et ait: Numquid
pax esse potest Zamri, qui interfecit dominum suum? . 32 Levavitque
Iehu faciem suam ad fenestram et ait: Quis est mecum, quisnam? . Et
inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi. 33 At ille dixit eis:
Praecipitate eam deorsum! . Et praecipitaverunt eam; aspersusque est
sanguine paries et equi, qui conculcaverunt eam. 34 Cumque ingressus
esset, ut comederet biberetque, ait: Ite, videte maledictam illam et
sepelite eam, quia filia regis est . 35 Cumque issent, ut sepelirent
eam, non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus. 36
Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Iehu: Sermo Domini est, quem locutus
est per servum suum Eliam Thesbiten dicens: In agro Iezrahel comedent
canes carnes Iezabel; 37 et erit cadaver Iezabel sicut stercus super
faciem terrae in agro Iezrahel, ita ut non dicatur: Haeccine est illa
Iezabel .
10
1 Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria. Scripsit ergo Iehu
litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et
ad nutricios filiorum Achab dicens: 2 Statim ut acceperitis litteras
has, qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitatem
firmam et arma, 3 eligite meliorem et iustiorem de filiis domini
vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini
vestri . 4 Timuerunt illi vehementer et dixerunt: Ecce duo reges
non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere? . 5
Miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores natu et
nutricii ad Iehu dicentes: Servi tui sumus: quaecumque iusseris,
faciemus nec constituemus regem; quodcumque tibi placet, fac . 6
Rescripsit autem eis litteras secundo dicens: Si mei estis et oboeditis
mihi, tollite capita virorum filiorum domini vestri et venite ad me hac
eadem hora cras in Iezrahel . Porro filii regis, septuaginta viri, apud
optimates civitatis nutriebantur. 7 Cumque venissent litterae ad eos,
tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita
eorum in cophinis et miserunt ad eum in Iezrahel. 8 Venit autem nuntius
et indicavit ei dicens: Attulerunt capita filiorum regis. Qui
respondit: Ponite ea duos acervos iuxta introitum portae usque mane .
9 Cumque diluxisset, egressus est et stans dixit ad omnem populum:
Vos iusti estis; ecce ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum,
sed quis percussit omnes hos? 10 Videte ergo nunc quoniam non cecidit
de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum
Achab, et Dominus fecit, quod locutus est in manu servi sui Eliae .
11 Percussit igitur Iehu omnes, qui reliqui erant de domo Achab in
Iezrahel, et universos optimates eius et notos et sacerdotes, donec non
remanerent ex eo reliquiae. 12 Et surrexit et intravit. Deinde
profectus est in Samariam; cumque esset ad Betheced Pastorum in via,
13 invenit fratres Ochoziae regis Iudae dixitque ad eos: Quinam
estis vos? . At illi responderunt: Fratres Ochoziae sumus et
descendimus ad salutandos filios regis et filios dominae reginae . 14
Qui ait: Comprehendite eos vivos . Quos cum comprehendissent vivos,
iugulaverunt eos iuxta cisternam Betheced, quadraginta duos viros, et non
reliquit ex eis quemquam. 15 Cumque abisset inde, invenit Ionadab
filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid
est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo? . Et ait Ionadab: Est
. Si est, inquit, da manum tuam . Qui dedit manum suam. At ille
levavit eum ad se in curru 16 dixitque ad eum: Veni mecum et vide
zelum meum pro Domino . Et impositum currui suo 17 duxit in Samariam.
Et percussit omnes, qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum,
iuxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam. 18 Congregavit ergo
Iehu omnem populum et dixit ad eos: Achab coluit Baal parum, ego autem
colam eum amplius. 19 Nunc igitur omnes prophetas Baal et universos
servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me; nullus sit qui non
veniat. Sacrificium enim grande est mihi Baal; quicumque defuerit, non
vivet . Porro Iehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal.
20 Dixitque: Sanctificate diem sollemnem Baal . Vocaveruntque.
21 Et misit Iehu in universos terminos Israel, et venerunt cuncti
servi Baal; non fuit residuus, ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi
sunt templum Baal, et repleta est domus Baal a summo usque ad summum.
22 Dixitque ei, qui erat super vestes: Profer vestimenta universis
servis Baal . Et protulit eis vestes. 23 Ingressusque Iehu et Ionadab
filius Rechab templum Baal ait cultoribus Baal: Perquirite et videte, ne
quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint soli servi Baal
. 24 Ingressi sunt igitur, ut facerent victimas et holocausta; Iehu
autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis: Quicumque
permiserit fugere de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras,
anima eius erit pro anima illius . 25 Factum est ergo cum completum
esset holocaustum, praecepit Iehu cursoribus et ducibus suis:
Ingredimini et percutite eos; nullus evadat! . Percusseruntque eos
cursores et duces ore gladii et proiecerunt. Tunc ierunt usque in dabir
templi Baal. 26 Et protulerunt lapidem Baal et combusserunt 27 et
comminuerunt eum. Destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro ea
latrinas usque diem hanc. 28 Delevit itaque Iehu Baal de Israel. 29
Verumtamen a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecerat Israel,
non recessit; nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel et in
Dan. 30 Dixit autem Dominus ad Iehu: Quia studiose fecisti, quod
rectum erat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra
domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super
thronum Israel . 31 Porro Iehu non custodivit, ut ambularet in lege
Domini, Dei Israel, in toto corde suo; non enim recessit a peccatis
Ieroboam, qui peccare fecerat Israel. 32 In diebus illis coepit Dominus
discindere in Israel; percussitque eos Hazael in universis finibus Israel
33 a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et
Ruben et Manasse, ab Aroer, quae est super torrentem Arnon, et Galaad et
Basan. 34 Reliqua autem gestorum Iehu et universa, quae fecit, et
fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
35 Et dormivit Iehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria;
et regnavit Ioachaz filius eius pro eo. 36 Dies autem, quos regnavit
Iehu super Israel, viginti et octo anni sunt, in Samaria.
11
1 Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et
interfecit omne semen regium. 2 Tollens autem Iosaba filia regis Ioram
soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum
regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et
absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur. 3 Eratque
cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super
terram. 4 Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum
et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus;
et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis 5 et
praecepit illis dicens: Hoc est, quod facere debetis: tertia pars
vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis; 6 tertia
autem pars ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quae est post
habitaculum cursorum, et custodietis excubitum domus per vices. 7 Duae
vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus
Domini circum regem. 8 Et vallabitis eum habentes arma in manibus
vestris; si quis autem ingressus fuerit saeptum templi, interficiatur;
eritisque cum rege introeunte et egrediente. 9 Et fecerunt centuriones
iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli
viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur
sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem. 10 Qui dedit centurionibus
hastas et peltas regis David, quae erant in domo Domini. 11 Et
steterunt cursores singuli habentes arma in manu sua a parte templi
dextera usque ad partem templi sinistram contra altare et aedem circum
regem. 12 Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium;
feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt: Vivat
rex! . 13 Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in
templum Domini 14 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et
principes et tubas prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem
tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: Coniuratio, coniuratio!
. 15 Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super
exercitum, et ait eis: Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque
secutus eam fuerit, feriatur gladio . Dixerat enim sacerdos: Non
occidatur in templo Domini . 16 Imposueruntque ei manus et impegerunt
eam per viam introitus Equorum in palatium, et interfecta est ibi. 17
Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter
populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. 18
Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud
et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem
Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo
Domini 19 tulitque centuriones et Cares et cursores et omnem populum
terrae; deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portae
Cursorum in palatium, et sedit super thronum regum. 20 Laetatusque est
omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est
gladio in domo regis.
12
1 Septemque annorum erat Ioas, cum regnare coepisset. 2 Anno
septimo Iehu regnavit Ioas; quadraginta annis regnavit in Ierusalem. Nomen
matris eius Sebia de Bersabee. 3 Fecitque Ioas rectum coram Domino
cunctis diebus, quibus docuit eum Ioiada sacerdos. 4 Verumtamen
excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in
excelsis. 5 Dixitque Ioas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum,
quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro
pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum
Domini, 6 accipiant illam singuli sacerdotes a notis suis et
instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione
. 7 Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non
instauraverunt sacerdotes sartatecta templi. 8 Vocavitque rex Ioas
Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis: Quare sartatecta non
instauratis templi? Nolite ergo amplius accipere pecuniam a notis vestris,
sed ad instaurationem templi reddite eam . 9 Acquieveruntque
sacerdotes ultra non accipere pecuniam a populo nec instaurare sartatecta
domus. 10 Et tulit Ioiada pontifex gazophylacium unum aperuitque
foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium
domum Domini; mittebantque in eo sacerdotes, qui custodiebant ostia, omnem
pecuniam, quae deferebatur ad templum Domini. 11 Cumque viderent
multam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis et pontifex,
colligebantque et numerabant pecuniam, quae inveniebatur in domo Domini,
12 et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu opificum, qui
operibus praepositi erant in domo Domini; ipsique impendebant eam in
fabris lignorum et in structoribus, qui operabantur in domo Domini, 13
et in caementariis et in his, qui caedebant saxa, et ut emerent ligna et
lapides de lapicidinis, ut instaurarentur sartatecta domus Domini, et pro
universis, quae indigebant expensa ad muniendam domum. 14 Verumtamen
non fiebant pelves argenteae templi Domini et cultri et paterae et tubae,
omne vas aureum et argenteum, de pecunia, quae inferebatur in templum
Domini; 15 opificibus enim dabatur, ut instauraretur templum Domini.
16 Et non fiebat ratio his hominibus, qui accipiebant pecuniam, ut
distribuerent eam operariis; illi enim in fide agebant. 17 Pecuniam
vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebatur in templum
Domini, quia sacerdotum erat. 18 Tunc ascendit Hazael rex Syriae et
pugnabat contra Geth; cepitque eam et direxit faciem suam, ut ascenderet
in Ierusalem. 19 Quam ob rem tulit Ioas rex Iudae omnia sanctificata,
quae consecraverant Iosaphat et Ioram et Ochozias patres eius reges Iudae,
et quae ipse obtulerat, et universum aurum, quod inveniri potuit in
thesauris templi Domini et in palatio regis, misitque Hazaeli regi Syriae;
et recessit ab Ierusalem. 20 Reliqua autem gestorum Ioas et universa,
quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 21
Surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se percusseruntque
Ioas in domo Mello in descensu Sella. 22 Iozachar namque filius Semath
et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum, et mortuus est; et
sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. Regnavitque Amasias
filius eius pro eo.
13
1 Anno vicesimo tertio Ioas fi lii Ochoziae regis Iudae re gnavit
Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis. 2
Et fecit malum coram Domino secutusque est peccatum Ieroboam filii Nabat,
qui peccare fecit Israel; non declinavit ab eo. 3 Iratusque est furor
Domini contra Israel et tradidit eos in manu Hazael regis Syriae et in
manu Benadad filii Hazael cunctis diebus. 4 Deprecatus est autem
Ioachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus; vidit enim angustiam
Israel, qua attriverat eos rex Syriae. 5 Et dedit Dominus Israeli
salvatorem, et liberatus est de manu Syriae; habitaveruntque filii Israel
in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. 6 Verumtamen non
recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel; in ipsis
ambulaverunt. Siquidem et palus permansit in Samaria. 7 Et non
reliquit Dominus Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem
currus et decem milia peditum; interfecerat enim eos rex Syriae et
redegerat quasi pulverem in tritura areae. 8 Reliqua autem gestorum
Ioachaz et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, nonne haec scripta
sunt in libro annalium regum Israel? 9 Dormivitque Ioachaz cum
patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria. Regnavitque Ioas filius eius
pro eo. 10 Anno tricesimo septimo Ioas regis Iudae regnavit Ioas filius
Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis. 11 Et fecit, quod malum
est in conspectu Domini; non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii
Nabat, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulavit. 12 Reliqua autem
gestorum Ioas et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, quomodo
pugnaverit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro
annalium regum Israel? 13 Et dormivit Ioas cum patribus suis; Ieroboam
autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum
regibus Israel. 14 Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus
est; descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque:
Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! . 15 Et ait illi
Eliseus: Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et
sagittas, 16 dixit ad regem Israel: Pone manum tuam super arcum .
Et, cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus
regis 17 et ait: Aperi fenestram orientalem . Cumque aperuisset,
dixit Eliseus: Iace sagittam!. Et iecit. Et ait Eliseus: Sagitta
salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in
Aphec, donec consumas eam . 18 Et ait: Tolle sagittas . Qui cum
tulisset, rursum dixit ei: Percute iaculo terram!. Et, cum percussisset
tribus vicibus et stetisset, 19 iratus est contra eum vir Dei et ait:
Si percussisses quinquies aut sexies, percussisses Syriam usque ad
consummationem; nunc autem tribus vicibus percuties eam . 20 Mortuus
est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in
terra in ipso anno. 21 Quidam autem sepelientes hominem viderunt
latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulcro Elisei et abierunt. Quod
cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo et stetit super pedes suos. 22
Igitur Hazael rex Syriae afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz. 23 Et
misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum,
quod habebat cum Abraham, Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos neque
proicere penitus usque in praesens tempus. 24 Mortuus est autem Hazael
rex Syriae; et regnavit Benadad filius eius pro eo. 25 Porro Ioas
filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de
manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus percussit eum Ioas et
reddidit civitates Israeli.
14
1 Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius
Ioas regis Iudae. 2 Viginti quinque annorum erat, cum regnare
coepisset, viginti autem et novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen
matris eius Ioaden de Ierusalem. 3 Et fecit rectum coram Domino,
verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, quae fecit Ioas pater
suus, fecit, 4 nisi hoc quod excelsa non abstulit; adhuc enim populus
immolabat et adolebat in excelsis. 5 Cumque obtinuisset regnum,
percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum; 6 filios
autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro
legis Moysi, sicut praecepit Dominus dicens: Non morientur patres pro
filiis, neque filii morientur pro patribus, sed unusquisque in peccato suo
morietur . 7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et
apprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in
praesentem diem. 8 Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz
filii Iehu regem Israel dicens: Veni, et videamus nos . 9
Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iudae dicens: Carduus Libani
misit ad cedrum, quae est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo
uxorem. Transieruntque bestiae agri, quae sunt in Libano, et
conculcaverunt carduum. 10 Percutiens invaluisti super Edom, et
sublevavit te cor tuum; contentus esto gloria et sede in domo tua. Quare
provocas malum, ut cadas tu et Iuda tecum? . 11 Et non acquievit
Amasias. Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se ipse et Amasias
rex Iudae in Bethsames oppido Iudae. 12 Percussusque est Iuda coram
Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua. 13 Amasiam vero
regem Iudae filium Ioas filii Ochoziae cepit Ioas rex Israel in Bethsames
et adduxit eum in Ierusalem. Et interrupit murum Ierusalem a porta Ephraim
usque ad portam Anguli quadringentis cubitis. 14 Tulitque omne aurum
et argentum et universa vasa, quae inventa sunt in domo Domini et in
thesauris regis, et obsides; et reversus est Samariam. 15 Reliqua autem
gestorum Ioas, quae fecit, et fortitudo eius, qua pugnavit contra Amasiam
regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
16 Dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum
regibus Israel; et regnavit Ieroboam filius eius pro eo. 17 Vixit autem
Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz
rex Israel, quindecim annis. 18 Reliqua autem gestorum Amasiae, nonne
haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 19 Factaque est
contra eum coniuratio in Ierusalem, at ille fugit in Lachis; miseruntque
post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi. 20 Et asportaverunt eum
in equis; sepultusque est in Ierusalem cum patribus suis in civitate
David. 21 Tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum
sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia. 22 Ipse
aedificavit Ailath et restituit eam Iudae, postquam dormivit rex cum
patribus suis. 23 Anno quinto decimo Amasiae filii Ioas regis Iudae
regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno
anno. 24 Et fecit, quod malum est coram Domino; non recessit ab
omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 25
Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Arabae
iuxta sermonem Domini, Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam
filium Amathi prophetam, qui erat de Gethhepher. 26 Vidit enim Dominus
afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent impuber et
puber, et non esset qui auxiliaretur Israel. 27 Nec locutus est
Dominus, ut deleret nomen Israel de sub caelo, sed salvavit eos in manu
Ieroboam filii Ioas. 28 Reliqua autem gestorum Ieroboam et universa,
quae fecit, et fortitudo eius, qua proeliatus est, et quomodo restituit,
quod de finibus Damasci et Emath fuerat Iudae, Israeli, nonne haec scripta
sunt in libro annalium regum Israel? 29 Dormivitque Ieroboam cum
patribus suis regibus Israel; et regnavit Zacharias filius eius pro
eo.
15
1 Anno vicesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius
Amasiae regis Iudae. 2 Sedecim annorum erat, cum regnare coepisset, et
quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius
Iechelia de Ierusalem. 3 Fecitque, quod erat placitum coram Domino,
iuxta omnia, quae fecit Amasias pater eius. 4 Verumtamen excelsa non
est demolitus; adhuc populus sacrificabat et adolebat in excelsis. 5
Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae
et habitabat in domo separata seorsum; Ioatham vero filius regis
gubernabat palatium et iudicabat populum terrae. 6 Reliqua autem
gestorum Azariae et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro
annalium regum Iudae? 7 Et dormivit Azarias cum patribus suis,
sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David; et regnavit
Ioatham filius eius pro eo. 8 Anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae
regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus.
9 Et fecit, quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius;
non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
10 Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum in
Ieblaam et interfecit; regnavitque pro eo. 11 Reliqua autem gestorum
Zachariae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 12
Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu dicens: Filii usque ad
quartam generationem sedebunt de te super thronum Israel . Factumque est
ita. 13 Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis
Iudae; regnavit autem uno mense in Samaria. 14 Et ascendit Manahem
filius Gadi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes
in Samaria et interfecit eum; regnavitque pro eo. 15 Reliqua autem
gestorum Sellum et coniuratio eius, per quam tetendit insidias, nonne haec
scripta sunt in libro annalium regum Israel? 16 Tunc percussit Manahem
Thapsam et omnes, qui erant in ea, et terminos eius de Thersa; noluerant
enim aperire ei. Et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas. 17
Anno tricesimo nono Azariae regis Iudae regnavit Manahem filius Gadi super
Israel decem annis in Samaria. 18 Fecitque, quod erat malum coram
Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit
Israel. In diebus eius 19 venit Phul rex Assyriorum in terram, et
dedit Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilio et
firmaret regnum eius. 20 Indixitque Manahem argentum super Israel
cunctis potentibus, ut daret regi Assyriorum, quinquaginta siclos argenti
per singulos. Reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in
terra. 21 Reliqua autem gestorum Manahem et universa, quae fecit, nonne
haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 22 Et dormivit
Manahem cum patribus suis; regnavitque Phaceia filius eius pro eo. 23
Anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem
super Israel in Samaria biennio. 24 Et fecit, quod erat malum coram
Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit
Israel. 25 Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae dux
eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, et cum eo erant
quinquaginta viri de filiis Galaaditarum. Et interfecit eum regnavitque
pro eo. 26 Reliqua autem gestorum Phaceia et universa, quae fecit,
nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 27 Anno
quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae
super Israel in Samaria viginti annis. 28 Et fecit, quod malum erat
coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare
fecit Israel. 29 In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar
rex Assur et cepit Ahion et Abelbethmaacha et Ianoe et Cedes et Asor et
Galaad et Galilaeam, universam terram Nephthali, et transtulit eos in
Assur. 30 Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra
Phacee filium Romeliae; et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo
vicesimo anno Ioatham filii Oziae. 31 Reliqua autem gestorum Phacee et
universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum
Israel? 32 Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israel regnavit
Ioatham filius Oziae regis Iudae. 33 Viginti quinque annorum erat, cum
regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris
eius Ierusa filia Sadoc. 34 Fecitque, quod erat placitum coram Domino;
iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, operatus est. 35
Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in
excelsis. Ipse aedificavit portam domus Domini superiorem. 36 Reliqua
autem gestorum Ioatham et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in
libro annalium regum Iudae? 37 In diebus illis coepit Dominus mittere
in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae. 38 Et dormivit
Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris
sui; et regnavit Achaz filius eius pro eo.
16
1 Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz filius
Ioatham regis Iudae. 2 Viginti annorum erat Achaz, cum regnare
coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem; non fecit, quod erat
placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius, 3 sed
ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit
transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit
Dominus coram filiis Israel; 4 immolabat quoque et adolebat in
excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso. 5 Tunc ascendit
Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad
proeliandum; cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. 6 In
tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ailath ad Edom et eiecit Iudaeos
de Ailath; et Idumaei venerunt in Ailath et habitaverunt ibi usque in diem
hanc. 7 Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum
dicens: Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende et salvum me fac de
manu regis Syriae et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me
. 8 Et cum collegisset argentum et aurum, quod invenire potuit in
domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera. 9 Qui
et acquievit voluntati eius. Ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et
vastavit eam et transtulit habitatores eius in Cir; Rasin autem
interfecit. 10 Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis
Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad
Uriam sacerdotem exemplar eius et descriptionem omnis operis eius. 11
Exstruxitque Urias sacerdos altare; iuxta omnia, quae miserat rex Achaz de
Damasco, ita fecit Urias sacerdos, donec veniret rex Achaz de Damasco.
12 Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare et accessit ad illud
ascenditque 13 et adolevit holocausta sua et oblationes et libavit
libamina et fudit sanguinem pacificorum suorum super altare. 14 Porro
altare aeneum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi et de
loco inter altare et templum Domini posuitque illud ex latere altaris ad
aquilonem. 15 Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti dicens:
Super altare maius offer holocaustum matutinum et oblationem vespertinam
et holocaustum regis et oblationem eius et holocaustum universi populi
terrae et oblationem eorum et libamina eorum; et omnem sanguinem
holocausti et universum sanguinem sacrificii super illud effundes. De
altari vero aeneo erit mihi deliberandum . 16 Fecit igitur Urias
sacerdos iuxta omnia, quae praeceperat rex Achaz. 17 Excidit autem rex
Achaz limbos basium et removit luterem, qui erat desuper, et mare deposuit
de bobus aeneis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum
stratum lapide. 18 Musach (id est Porticum) quoque sabbati, quod
aedificatum erat in templo, et ingressum regis exterius convertit in
templo Domini propter regem Assyriorum. 19 Reliqua autem gestorum
Achaz, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
20 Dormivitque Achaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in
civitate David; et regnavit Ezechias filius eius pro eo.
17
1 Anno duodecimo Achaz regis Iudae regnavit Osee filius Ela in Samaria
super Israel novem annis. 2 Fecitque malum coram Domino, sed non sicut
reges Israel, qui ante eum fuerant. 3 Contra hunc ascendit Salmanasar
rex Assyriorum; et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa.
4 Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens
misisset nuntios ad Sua regem Aegypti nec praestaret tributa regi
Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, apprehendit eum et vinctum
misit in carcerem. 5 Pervagatusque est omnem terram et ascendens
Samariam obsedit eam tribus annis. 6 Anno autem nono Osee cepit rex
Assyriorum Samariam et transtulit Israel in Assur posuitque eos in Hala et
iuxta Habor fluvium Gozan et in civitatibus Medorum. 7 Factum est enim
hoc, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra
Aegypti, de manu pharaonis regis Aegypti: coluerunt deos alienos. 8 Et
ambulaverunt iuxta ritus gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu
filiorum Israel et regum Israel, qui similiter fecerant. 9 Et
offenderunt filii Israel operibus non rectis Dominum Deum suum et
aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque
ad civitatem munitam. 10 Feceruntque sibi lapides et palos in omni
colle sublimi et subter omne lignum nemorosum 11 et adolebant ibi in
omnibus excelsis sicut gentes, quas transtulerat Dominus a facie eorum;
feceruntque pessima irritantes Dominum 12 et coluerunt idola immunda,
de quibus praecepit Dominus eis, ne facerent hoc. 13 Et testificatus
est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium
dicens: Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et
praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi
ad vos in manu servorum meorum prophetarum . 14 Qui non audierunt,
sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt
credere in Dominum Deum suum. 15 Et abiecerunt legitima eius et
pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus
contestatus est eos; secutique sunt vanitates et vani facti sunt et secuti
sunt gentes, quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat
Dominus eis ut non facerent, sicut et illae faciebant. 16 Et
dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles
duos vitulos et palum et adoraverunt universam militiam caeli
servieruntque Baal 17 et consecrabant filios suos et filias suas per
ignem; et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se, ut
facerent malum coram Domino et irritarent eum. 18 Iratusque est Dominus
vehementer Israel et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi
tribus Iudae tantummodo. 19 Sed nec ipse Iuda custodivit mandata
Domini Dei sui; verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat.
20 Proiecitque Dominus omne semen Israel et afflixit eos et tradidit
in manu diripientium, donec proiceret eos a facie sua, 21 ex eo iam
tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem
Ieroboam filium Nabat; separavit enim Ieroboam Israel a Domino et peccare
eos fecit peccatum magnum. 22 Et ambulaverunt filii Israel in
universis peccatis Ieroboam, quae fecerat; non recesserunt ab eis, 23
usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu
omnium servorum suorum prophetarum. Translatusque est Israel de terra sua
in Assur usque in diem hanc. 24 Adduxit autem rex Assyriorum de
Babylone et de Chutha et de Ava et de Emath et de Sepharvaim et collocavit
eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel, qui possederunt Samariam et
habitaverunt in urbibus eius. 25 Cumque ibi habitare coepissent, non
timebant Dominum. Et immisit eis Dominus leones, qui interficiebant inter
eos. 26 Nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum: Gentes, quas
transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant
legitima Dei terrae; et immisit eis leones, et ecce interficiunt eos, eo
quod ignorent ritum Dei terrae . 27 Praecepit autem rex Assyriorum
dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos
adduxistis, et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae
. 28 Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti
fuerant de Samaria, habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent
Dominum. 29 Et unaquaeque gens fabricata est deum suum; posueruntque
eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus
suis, in quibus habitabant. 30 Viri enim Babylonii fecerunt
Socchothbenoth, viri autem Chutheni fecerunt Nergel, et viri de Emath
fecerunt Asima; 31 porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac, hi
autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igne Adramelech et
Anamelech diis Sepharvaim. 32 Et nihilominus colebant Dominum.
Fecerunt autem sibi de medio ipsorum sacerdotes excelsorum et ponebant eos
in fanis excelsorum; 33 et, cum Dominum colerent, diis quoque suis
serviebant iuxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant
Samariam. 34 Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non
timent Dominum neque custodiunt instituta et iudicium ipsorum et legem et
mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel,
35 et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens: Nolite
timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis
eis, 36 sed Dominum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine
magna et in brachio extento, ipsum timete, illum adorate et ipsi immolate.
37 Instituta quoque et iudicia et legem et mandatum, quod scripsit
vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus; et non timeatis deos
alienos. 38 Et pactum, quod percussi vobiscum, nolite oblivisci nec
timeatis deos alienos, 39 sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse
eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum . 40 Illi vero non
audierunt, sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant. 41
Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et
idolis suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt
parentes sui, ita faciunt usque in praesentem diem.
18
1 Anno tertio Osee filii Ela regis Israel regnavit Ezechias filius
Achaz regis Iudae. 2 Viginti quinque annorum erat, cum regnare
coepisset, et viginti et novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris
eius Abi filia Zachariae. 3 Fecitque, quod erat bonum coram Domino,
iuxta omnia, quae fecerat David pater suus. 4 Ipse dissipavit excelsa
et contrivit lapides et succidit palum confregitque serpentem aeneum, quem
fecerat Moyses; siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei;
vocabatur Nohestan. 5 In Domino, Deo Israel, speravit. Itaque post eum
non fuit similis ei de cunctis regibus Iudae sed neque in his, qui ante
eum fuerunt. 6 Et adhaesit Domino et non recessit a vestigiis eius
fecitque mandata eius, quae praeceperat Dominus Moysi, 7 unde et erat
Dominus cum eo, et in cunctis, ad quae procedebat, prospere
agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei.
8 Ipse percussit Philisthaeos usque Gazam et terminos eius, a turre
custodum usque ad civitatem munitam. 9 Anno quarto regis Ezechiae, qui
erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex
Assvriorum Samariam et oppugnavit eam 10 et cepit. Post annos tres,
anno sexto Ezechiae, id est nono anno Osee regis Israel, capta est
Samaria. 11 Et transtulit rex Assyriorum Israel in Assur collocavitque
eos in Hala et Habor iuxta fluvium Gozan et in civitatibus Medorum, 12
quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed praetergressi sunt pactum
eius; omnia, quae praeceperat Moyses servus Domini, non audierunt neque
fecerunt. 13 Anno quarto decimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex
Assyriorum ad universas civitates Iudae munitas et cepit eas. 14 Tunc
misit Ezechias rex Iudae nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens:
Peccavi. Recede a me, et omne, quod imposueris mihi, feram . Indixit
itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et
triginta talenta auri; 15 deditque Ezechias omne argentum, quod
repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis. 16 In tempore
illo confregit Ezechias valvas templi Domini et postes, quos ipse
inauraverat, et dedit aurum regi Assyriorum. 17 Misit autem rex
Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam
cum manu valida Ierusalem. Qui cum ascendissent, venerunt in Ierusalem et
steterunt iuxta aquae ductum piscinae superioris, quae est in via agri
fullonis, 18 vocaveruntque regem. Egressus est autem ad eos Eliachim
filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a
commentariis. 19 Dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechiae: Haec
dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua niteris?
20 Forsitan putas verbum labiorum esse consilium et fortitudinem ad
proelium? In quo confidis, ut audeas rebellare contra me? 21 An speras
in baculo arundineo atque confracto, Aegypto, super quem, si incubuerit
homo, comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam? Sic est pharao
rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo. 22 Quod si dixeritis mihi:
In Domino Deo nostro habemus fiduciam, nonne iste est, cuius abstulit
Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Ierusalem: Ante altare
hoc adorabitis in Ierusalem?. 23 Nunc igitur spondete cum domino meo
rege Assyriorum; dabo tibi duo milia equorum; et vide an habere valeas
ascensores eorum. 24 Et quomodo potes in fugam vertere unum satrapam
de servis domini mei minimis? An fiduciam habes in Aegypto propter currus
et equites? 25 Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum,
ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc et demolire
eam . 26 Dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioah
Rabsaci: Precamur, ut loquaris nobis servis tuis Aramaice, siquidem
intellegimus hanc linguam, et non loquaris nobis Iudaice, audiente populo,
qui est super murum . 27 Responditque eis Rabsaces: Numquid ad
dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et
non ad viros, qui sedent super murum, ut comedant stercora sua et bibant
urinam suam vobiscum? . 28 Stetit itaque Rabsaces et clamavit voce
magna Iudaice et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum: 29
Haec dicit rex: Non vos seducat Ezechias; non enim poterit eruere vos de
manu mea! 30 Neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens: Eruens
liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas haec in manu regis
Assyriorum. 31 Nolite audire Ezechiam! Haec enim dicit rex
Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me, et comedet
unusquisque de vinea sua et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis
vestris, 32 donec veniam et transferam vos in terram, quae similis
terrae vestrae est, in terram fructiferam et fertilem vini, terram panis
et vinearum, terram olivarum olei ac mellis; et vivetis et non moriemini.
Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit dicens: Dominus liberabit nos!.
33 Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu
regis Assyriorum? 34 Ubi sunt dii Emath et Arphad? Ubi sunt dii
Sepharvaim, Ana et Ava? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea? 35
Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de
manu mea, ut possit eruere Dominus Ierusalem de manu mea? . 36 Tacuit
itaque populus et non respondit ei quidquam; siquidem praeceptum regis
acceperant, ut non responderent ei. 37 Venitque Eliachim filius
Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a
commentariis ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba
Rabsacis.
19
1 Quae cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua et opertus est
sacco ingressusque est domum Domini. 2 Et misit Eliachim praepositum
domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam
prophetam filium Amos. 3 Qui dixerunt: Haec dicit Ezechias: Dies
tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste; venerunt filii
usque ad partum, et vires non habet parturiens. 4 Forte audiet Dominus
Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus,
ut exprobraret Deum viventem, et puniet verba, quae audivit Dominus Deus
tuus; et fac orationem pro reliquiis, quae remanent . 5 Venerunt ergo
servi regis Ezechiae ad Isaiam. 6 Dixitque eis Isaias: Haec dicetis
domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos
audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me; 7 ecce ego
immittam ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur in terram suam; et
deiciam eum gladio in terra sua . 8 Reversus est igitur Rabsaces et
invenit regem Assyriorum oppugnantem Lobnam; audierat enim quod
recessisset de Lachis. 9 Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae
dicentes: Ecce egressus est, ut pugnet adversum te , iterum misit
nuntios ad Ezechiam dicens: 10 Haec dicite Ezechiae regi Iudae: Non
te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur
Ierusalem in manu regis Assyriorum. 11 Tu enim ipse audisti, quae
fecerint reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverint eas. Num
ergo solus poteris liberari? 12 Numquid liberaverunt dii gentium
singulos, quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet et Charran et
Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar? 13 Ubi est rex Emath et
rex Arphad et rex civitatis Sepharvaim, Ana et Ava? . 14 Itaque cum
accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas, ascendit
in domum Domini et expandit eas coram Domino 15 et oravit in conspectu
eius dicens: Domine, Deus Israel, qui sedes super cherubim! Tu es Deus
solus regnorum omnium terrae, tu fecisti caelum et terram. 16 Inclina
aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba
Sennacherib, qui misit, ut exprobraret Deum viventem. 17 Vere, Domine,
dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras earum 18 et miserunt
deos eorum in ignem; non enim erant dii, sed opera manuum hominum ex ligno
et lapide, et perdiderunt eos. 19 Nunc igitur, Domine Deus noster,
salvos nos fac de manu eius, ut sciant omnia regna terrae quia tu, Domine,
es Deus solus . 20 Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens:
Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib
rege Assyriorum, audivi. 21 Iste est sermo, quem locutus est Dominus
de eo: Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion; post tergum tuum
caput movit filia Ierusalem. 22 Cui exprobrasti et quem
blasphemasti? Contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum
oculos tuos? Contra Sanctum Israel! 23 Per manum servorum
tuorum exprobrasti Domino et dixisti: In multitudine curruum
meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi
sublimes cedros eius, electas abietes eius, et ingressus sum usque
ad terminos eius, silvam condensam. 24 Ego fodi et bibi aquas
alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas Aegypti. 25
Numquid non audisti, ab initio quid fecerim? Ex diebus antiquis
plasmavi illud et nunc adduxi; eruntque in eradicationem, in
acervos ruinarum civitates munitae. 26 Et, qui sedent in eis breviata
manu, contremuerunt et confusi sunt; facti sunt quasi fenum
agri et gramen virens, herba tectorum, quae arefacta est, antequam
veniret ad maturitatem. 27 Sessionem tuam et egressum tuum et
introitum tuum ego praescivi et furorem tuum contra me; 28 insanisti
in me, et superbia tua ascendit in aures meas. Ponam itaque circulum
in naribus tuis et frenum in labris tuis et reducam te in
viam, per quam venisti. 29 Tibi autem, Ezechia, hoc erit
signum: Comede hoc anno, quod reppereris, in secundo autem anno, quae
sponte nascuntur; porro in anno tertio seminate et metite, plantate
vineas et comedite fructum earum. 30 Et, quodcumque reliquum fuerit de
domo Iudae, mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum; 31
de Ierusalem quippe egredientur reliquiae, et, quod relinquetur, de
monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc. 32 Quam ob rem haec
dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc nec
mittet in eam sagittam nec occurret ei clipeo nec fundet aggerem
circa eam. 33 Per viam, qua venit, revertetur et civitatem hanc non
ingredietur, dicit Dominus. 34 Protegamque urbem hanc et salvabo
eam propter me et propter David servum meum . 35 Factum est igitur
in nocte illa: egressus est angelus Domini et percussit in castris
Assyriorum centum octoginta quinque milia. Cumque diluculo surrexissent,
viderunt omnia corpora mortuorum. 36 Et recedens abiit et reversus est
Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve. 37 Cumque adoraret in
templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum
gladio fugeruntque in terram Armeniorum. Et regnavit Asarhaddon filius
eius pro eo.
20
1 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum
Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: Haec dicit Dominus: Dispone
domui tuae, morieris enim et non vives . 2 Qui convertit faciem suam
ad parietem et oravit Dominum dicens: 3 Obsecro, Domine, memento
quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod
placitum est coram te, fecerim . Flevit itaque Ezechias fletu magno.
4 Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo
Domini ad eum dicens: 5 Revertere et dic Ezechiae duci populi mei:
Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi
lacrimam tuam, et ecce sano te; die tertio ascendes templum Domini. 6
Et addam diebus tuis quindecim annos; sed et de manu regis Assyriorum
liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et
propter David servum meum . 7 Dixitque Isaias: Afferte massam
ficorum . Quam cum attulissent et posuissent super ulcus eius, curatus
est. 8 Dixit autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum quia Dominus
me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini? . 9 Cui
ait Isaias: Hoc erit tibi signum a Domino quod facturus sit Dominus
sermonem, quem locutus est: Vis ut accedat umbra decem gradibus, an ut
revertatur totidem gradibus? . 10 Et ait Ezechias: Facile est
umbram descendere decem gradibus, nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur
retrorsum decem gradibus . 11 Invocavit itaque Isaias propheta
Dominum; et reduxit umbram per gradus, quibus iam descenderat in gradibus
Achaz, retrorsum decem gradibus. 12 In tempore illo misit
Merodachbaladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad
Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset Ezechias. 13 Laetatus est
autem in adventu eorum Ezechias et ostendit eis totam domum thesauri sui,
argentum et aurum et aromata et oleum optimum et domum vasorum suorum et
omnia, quae inventa sunt in thesauris suis: non fuit, quod non monstraret
eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua. 14 Venit autem
Isaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei: Quid dixerunt viri isti
et unde venerunt ad te? . Cui ait Ezechias: De terra longinqua
venerunt, de Babylone . 15 At ille respondit: Quid viderunt in domo
tua? . Ait Ezechias: Omnia, quae sunt in domo mea viderunt; nihil est,
quod non monstraverim eis in thesauris meis . 16 Dixit itaque Isaias
Ezechiae: Audi sermonem Domini: 17 Ecce dies venient, et auferentur
omnia, quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui usque in diem
hanc, in Babylone; non remanebit quidquam, ait Dominus. 18 Sed et de
filiis tuis, qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur et erunt
eunuchi in palatio regis Babylonis . 19 Dixit Ezechias ad Isaiam:
Bonus sermo Domini, quem locutus es . Et ait: Nonne erit pax et
securitas in diebus meis? . 20 Reliqua autem gestorum Ezechiae et
omnis fortitudo eius, et quomodo fecerit piscinam et aquae ductum et
introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro annalium
regum Iudae? 21 Dormivitque Ezechias cum patribus suis; et regnavit
Manasses filius eius pro eo.
21
1 Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et
quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius
Haphsiba. 2 Fecitque malum in conspectu Domini iuxta abominationes
gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel. 3 Conversusque
est et aedificavit excelsa, quae dissipaverat Ezechias pater eius, et
erexit aras Baal et fecit palum, sicut fecerat Achab rex Israel, et
adoravit omnem militiam caeli et coluit eam. 4 Exstruxitque aras in
domo Domini, de qua dixit Dominus: In Ierusalem ponam nomen meum .
5 Et exstruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis
templi Domini 6 et traduxit filium suum per ignem et hariolatus est et
observavit auguria et constituit pythones et haruspices multiplicavit, ut
faceret malum coram Domino et irritaret eum. 7 Posuit quoque palum
Aserae, quem fecerat, in templo, super quo locutus est Dominus ad David et
ad Salomonem filium eius: In templo hoc et in Ierusalem, quam elegi de
cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum; 8 et ultra
non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi patribus eorum, sic
tamen si custodierint opere omnia, quae praecepi eis, et universam legem,
quam mandavit eis servus meus Moyses . 9 Illi vero non audierunt, sed
seducti sunt a Manasse, ut facerent malum plus quam gentes, quas contrivit
Dominus a facie filiorum Israel. 10 Locutusque est Dominus in manu
servorum suorum prophetarum dicens: 11 Quia fecit Manasses rex Iudae
abominationes istas pessimas super omnia, quae fecerunt Amorraei ante eum,
et peccare fecit etiam Iudam in idolis suis, 12 propterea haec dicit
Dominus, Deus Israel: Ecce ego inducam mala super Ierusalem et Iudam, ut
quicumque audierit, tinniant ambae aures eius. 13 Et extendam super
Ierusalem funiculum Samariae et pondus domus Achab et extergam Ierusalem
sicut qui extergit vas, extergit et convertit super faciem eius. 14 Et
proiciam reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu inimicorum eius;
eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis, 15 eo quod
fecerint malum coram me et perseveraverint irritantes me ex die, qua
egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad diem hanc . 16 Insuper
et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret
Ierusalem usque ad summum, absque peccatis suis, quibus peccare fecit
Iudam, ut faceret malum coram Domino. 17 Reliqua autem gestorum Manasse
et universa, quae fecit, et peccatum eius, quod peccavit, nonne haec
scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 18 Dormivitque Manasses
cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza; et
regnavit Amon filius eius pro eo. 19 Viginti et duo annorum erat Amon,
cum regnare coepisset, duobusque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris
eius Mesallemeth filia Harus de Ieteba. 20 Fecitque malum in conspectu
Domini, sicut fecerat Manasses pater eius, 21 et ambulavit in omni
via, per quam ambulaverat pater eius; servivitque idolis, quibus servierat
pater suus, et adoravit ea. 22 Et dereliquit Dominum, Deum patrum
suorum et non ambulavit in via Domini. 23 Tetenderuntque ei insidias
servi sui et interfecerunt regem in domo sua; 24 percussit autem
populus terrae omnes, qui coniuraverant contra regem Amon, et
constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo. 25 Reliqua autem
gestorum Amon, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum
Iudae? 26 Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Oza; et regnavit
Iosias filius eius pro eo.
22
1 Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri ginta et uno
anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Idida filia Adaia de
Bascath. 2 Fecitque, quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per
omnes vias David patris sui; non declinavit ad dexteram sive ad
sinistram. 3 Anno autem octavo decimo regis Iosiae misit rex Saphan
filium Eseliae filii Mesullam scribam ad templum Domini dicens ei: 4
Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut effundatur pecunia, quae illata est
in templum Domini, quam collegerunt ianitores a populo, 5 deturque
opificibus praepositis in domo Domini, qui et distribuent eam his, qui
operantur in templo Domini ad instauranda sartatecta templi, 6
tignariis videlicet et caementariis et his, qui interrupta componunt, et
ut emantur ligna et lapides de lapicidinis ad instaurandum templum. 7
Verumtamen non supputetur eis argentum, quod accipiunt, quia in potestate
habent et in fide . 8 Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam:
Librum legis repperi in domo Domini! . Deditque Helcias volumen Saphan,
qui et legit illud. 9 Venit quoque Saphan scriba ad regem et
renuntiavit ei, quod praeceperat, et ait: Effuderunt servi tui pecuniam,
quae reperta est in domo, et dederunt opificibus praefectis operum templi
Domini . 10 Narravitque Saphan scriba regi dicens: Librum dedit mihi
Helcias sacerdos . Quem cum legisset Saphan coram rege, 11 et
audisset rex verba libri legis, scidit vestimenta sua 12 et praecepit
Helciae sacerdoti et Ahicam filio Saphan et Achobor filio Micha et Saphan
scribae et Asaiae servo regis dicens: 13 Ite et consulite Dominum
super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius,
quod inventum est; magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non
audierunt patres nostri verba libri huius, ut facerent omne, quod scriptum
est nobis . 14 Ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicam et Achobor et
Saphan et Asaia ad Holdam propheten uxorem Sellum filii Thecuae filii
Haraas custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem in secunda, locutique
sunt ad eam, 15 et illa respondit eis: Haec dicit Dominus, Deus
Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me: 16 Haec dicit Dominus: Ecce
ego adducam mala super locum hunc et super habitatores eius omnia verba
libri, quae legit rex Iudae, 17 quia dereliquerunt me et
sacrificaverunt diis alienis irritantes me in cunctis operibus manuum
suarum; et succendetur indignatio mea in loco hoc et non exstinguetur.
18 Regi autem Iudae, qui misit vos, ut consuleretis Dominum, sic
dicetis: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro eo quod audisti verba
voluminis, 19 et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram
Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius, quo
videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua
et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus; 20 idcirco colligam
te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant
oculi tui omnia mala, quae inducturus sum super locum istum . Et
renuntiaverunt regi, quod dixerat.
23
1 Qui misit, et congregati sunt ad eum omnes senes Iudae et Ierusalem;
2 ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iudae universique, qui
habitabant in Ierusalem cum eo, sacerdotes et prophetae et omnis populus a
parvo usque ad magnum. Legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri
foederis, qui inventus est in domo Domini. 3 Stetitque rex super
gradum suum et percussit foedus coram Domino, ut ambularent post Dominum
et custodirent praecepta eius et testimonia et legitima in omni corde et
in tota anima et suscitarent verba foederis huius, quae scripta erant in
libro illo. Acquievitque universus populus pacto. 4 Et praecepit rex
Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus, ut
proicerent de templo Domini omnia vasa, quae facta fuerant Baal et Aserae
et universae militiae caeli; et combussit ea foris Ierusalem in convalle
Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel. 5 Et delevit aedituos, quos
posuerant reges Iudae ad sacrificandum in excelsis per civitates Iudae et
in circuitu Ierusalem, et eos, qui adolebant Baal et soli et lunae et
duodecim signis et omni militiae caeli. 6 Et efferri fecit palum de
domo Domini foras Ierusalem in convalle Cedron et combussit eum ibi et
redegit in pulverem et proiecit super sepulcrum vulgi. 7 Destruxit
quoque aediculas prostibulorum, quae erant in domo Domini, in quibus
mulieres texebant vestes pro Asera. 8 Congregavitque omnes sacerdotes
de civitatibus Iudae et contaminavit excelsa, ubi sacrificabant
sacerdotes, de Gabaa usque Bersabee; et destruxit excelsa pilosorum in
introitu portae Iosue principis civitatis, ad sinistram ingredientis
portam civitatis. 9 Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum
ad altare Domini in Ierusalem, sed tantum comedebant azyma in medio
fratrum suorum. 10 Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle
Benennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem
Moloch. 11 Abstulit quoque equos, quos dederant reges Iudae soli in
introitu templi Domini iuxta cubiculum Nathanmelech eunuchi, quod erat in
Pharurim; currus autem solis combussit igne. 12 Altaria quoque, quae
erant super tectum cenaculi Achaz, quae fecerant reges Iudae, et altaria,
quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex et
contrivit ea ibi et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron. 13
Excelsa quoque, quae erant ex adverso Ierusalem ad dexteram partem montis
Perditionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astharoth idolo
Sidoniorum et Chamos idolo Moab et Melchom idolo filiorum Ammon, polluit
rex; 14 et contrivit lapides et succidit palos replevitque loca eorum
ossibus mortuorum. 15 Insuper et altare, quod erat in Bethel, excelsum,
quod fecerat Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel, etiam altare
illud et excelsum destruxit atque combussit et comminuit in pulverem
succenditque palum. 16 Et conversus Iosias vidit ibi sepulcra, quae
erant in monte, misitque et tulit ossa de sepulcris et combussit ea super
altare et polluit illud iuxta verbum Domini, quod clamaverat vir Dei, cum
staret Ieroboam in die festo ad altare. Et conversus elevavit oculos in
sepulcrum viri Dei, qui clamaverat verba haec, 17 et ait: Quis est
titulus ille, quem video? . Responderuntque ei cives illius urbis:
Sepulcrum est hominis Dei, qui venit de Iuda et clamavit verba haec, quae
fecisti super altare Bethel . 18 Et ait: Dimittite eum; nemo
commoveat ossa eius . Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus
prophetae, qui venerat de Samaria. 19 Insuper et omnia fana
excelsorum, quae erant in civitatibus Samariae, quae fecerant reges Israel
ad irritandum Dominum, abstulit Iosias et fecit eis secundum omnia opera,
quae fecerat in Bethel. 20 Et immolavit universos sacerdotes
excelsorum, qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super
ea; reversusque est Ierusalem. 21 Et praecepit omni populo dicens:
Facite Pascha Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro
foederis huius . 22 Nec enim factum est Pascha tale a diebus iudicum,
qui iudicaverunt Israel, et omnibus diebus regum Israel et regum Iudae,
23 sicut in octavo decimo anno regis Iosiae factum est Pascha istud
Domino in Ierusalem. 24 Sed et pythones et hariolos et theraphim et
idola abominationesque omnes, quae erant in terra Iudae et in Ierusalem,
abstulit Iosias, ut statueret verba legis, quae scripta sunt in libro,
quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini. 25 Similis illi non
fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in
tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Moysi, neque
post eum surrexit similis illi. 26 Verumtamen non est aversus Dominus
ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam propter
omnes irritationes, quibus provocaverat eum Manasses. 27 Dixit itaque
Dominus: Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et
proiciam civitatem hanc, quam elegi, Ierusalem et domum, de qua dixi: Erit
nomen meum ibi . 28 Reliqua autem gestorum Iosiae et universa, quae
fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 29 In
diebus eius ascendit pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum ad
flumen Euphraten. Et abiit Iosias rex in occursum eius, qui occidit eum in
Mageddo, cum vidisset eum. 30 Et portaverunt eum in curru servi sui
mortuum de Mageddo et pertulerunt in Ierusalem et sepelierunt eum in
sepulcro suo. Tulitque populus terrae Ioachaz filium Iosiae et unxerunt
eum et constituerunt eum regem pro patre suo. 31 Viginti trium annorum
erat Ioachaz, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in
Ierusalem. Nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna. 32 Et
fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerant patres eius. 33
Vinxitque eum pharao Nechao in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret
in Ierusalem; et imposuit multam terrae centum talentis argenti et talento
auri; 34 regemque constituit pharao Nechao Eliachim filium Iosiae pro
Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioachim. Porro Ioachaz tulit, et
venit in Aegyptum et mortuus est ibi. 35 Argentum autem et aurum dedit
Ioachim pharaoni, cum indixisset terrae, ut conferretur argentum iuxta
praeceptum pharaonis; et secundum uniuscuiusque aestimationem exegit tam
argentum quam aurum de populo terrae, ut daret pharaoni Nechao. 36
Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare coepisset, et undecim
annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Zebida filia Phadaia de
Ruma. 37 Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerant patres
eius.
24
1 In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est
ei Ioachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum. 2
Immisitque ei Dominus turmas Chaldaeorum et turmas Syriae, turmas Moab et
turmas filiorum Ammon; et immisit eas in Iudam, ut disperderent eum iuxta
verbum Domini, quod locutus erat per servos suos prophetas. 3 Factum
est autem hoc propter iram Domini contra Iudam, ut auferret eum de
conspectu suo propter peccata Manasse universa, quae fecit, 4 et
propter sanguinem innoxium, quem effudit et implevit Ierusalem cruore
innocentium; et ob hanc rem noluit Dominus propitiari. 5 Reliqua autem
gestorum Ioachim et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro
annalium regum Iudae? Et dormivit Ioachim cum patribus suis; 6
regnavitque Ioachin filius eius pro eo. 7 Et ultra non addidit rex
Aegypti ut egrederetur de terra sua; tulerat enim rex Babylonis a rivo
Aegypti usque ad fluvium Euphraten omnia, quae fuerant regis Aegypti. 8
Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus
mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Naestha filia Elnathan
de Ierusalem. 9 Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat
pater eius. 10 In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis
Babylonis in Ierusalem, et venit urbs in obsidione. 11 Venitque
Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem, cum servi eius oppugnarent eam;
12 egressusque est Ioachin rex Iudae ad regem Babylonis ipse et mater
eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex
Babylonis anno octavo regni sui. 13 Et protulit inde omnes thesauros
domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea,
quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, iuxta verbum Domini.
14 Et transtulit omnem Ierusalem et universos principes et omnes
fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et
clusorem; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. 15
Transtulit quoque Ioachin in Babylonem; et matrem regis et uxores regis et
eunuchos eius et cives validos terrae duxit in captivitatem de Ierusalem
in Babylonem 16 et omnes viros robustos septem milia et artifices et
clusores mille, omnes viros fortes bellatores; duxitque eos rex Babylonis
captivos in Babylonem. 17 Et constituit Matthaniam patruum eius pro eo;
imposuitque nomen ei Sedeciam. 18 Vicesimum et primum annum aetatis
habebat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in
Ierusalem. Nomen matris eius erat Amital filia Ieremiae de Lobna. 19
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ioachim; 20
irascebatur enim Dominus contra Ierusalem et contra Iudam, donec proiceret
eos a facie sua. Recessitque Sedecias a rege Babylonis.
25
1 Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die
mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in
Ierusalem; et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius
munitiones. 2 Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum
annum regis Sedeciae. 3 Nona die mensis quarti praevaluit fames in
civitate, nec erat panis populo terrae. 4 Et interrupta est civitas,
et omnes viri bellatores fugerunt exieruntque de civitate nocte per viam
portae, quae est inter duplicem murum ad hortum regis, obsidentibus
Chaldaeis in circuitu civitatem. Abierunt itaque per viam, quae ducit ad
Arabam. 5 Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem
comprehenditque eum in planitie Iericho, et omnis exercitus eius dispersus
est et reliquit eum. 6 Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem
Babylonis in Rebla, qui locutus est cum eo iudicium. 7 Filios autem
Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit vinxitque eum catenis
aereis et adduxit in Babylonem. 8 Mense quinto septima die mensis, ipse
est annus nonus decimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps
satellitum servus regis Babylonis Ierusalem 9 et succendit domum
Domini et domum regis et omnes domos Ierusalem; omnemque domum combussit
igne. 10 Et muros Ierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus
Chaldaeorum, qui erat cum principe satellitum. 11 Reliquam autem
populi partem, qui remanserat in civitate, et perfugas, qui transfugerant
ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps
satellitum; 12 et de pauperibus terrae reliquit in vinitores et
agricolas. 13 Columnas autem aereas, quae erant in templo Domini, et
bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et
transtulerunt aes omnium in Babylonem. 14 Ollas quoque et trullas et
cultros et phialas et omnia vasa aerea, in quibus ministrabant, tulerunt;
15 necnon thymiamateria et phialas, quae aurea aurea et quae argentea
argentea, tulit princeps satellitum; 16 columnas duas, mare unum et
bases, quas fecerat Salomon templo Domini; non erat pondus aeris omnium
horum vasorum. 17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna
una et capitellum aereum super se altitudinis quinque cubitorum; et
reticulum et malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similem
et columna secunda habebat ornatum. 18 Tulit quoque princeps satellitum
Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres
ianitores 19 et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super
viros bellatores, et quinque viros de his, qui steterant coram rege, quos
repperit in civitate, et scribam principis exercitus, qui probabat tirones
de populo terrae, et sexaginta viros e populo terrae, qui inventi fuerant
in civitate; 20 quos tollens Nabuzardan princeps satellitum duxit ad
regem Babylonis in Rebla, 21 percussitque eos rex Babylonis et
interfecit in Rebla in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra
sua. 22 Populo autem, qui relictus erat in terra Iudae, quem dimiserat
Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii
Saphan. 23 Quod cum audissent omnes duces militum, videlicet quod
constituisset rex Babylonis Godoliam, ipsi et viri, qui erant cum eis,
venerunt ad Godoliam in Maspha: Ismael filius Nathaniae et Iohanan filius
Caree et Saraia filius Thanehumeth Netophathites et Iezonias filius
Maachathitis, ipsi et socii eorum. 24 Iuravitque eis Godolias et
sociis eorum dicens: Nolite timere a servis Chaldaeorum; manete in terra
et servite regi Babylonis, et bene erit vobis . 25 Factum est autem in
mense septimo venit Ismael filius Nathaniae filii Elisama de semine regio
et decem viri cum eo; percusseruntque Godoliam, qui mortuus est, sed et
Iudaeos et Chaldaeos, qui erant cum eo in Maspha. 26 Consurgens autem
populus a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Aegyptum
timentes Chaldaeos. 27 Factum est vero anno tricesimo septimo
transmigrationis Ioachin regis Iudae, mense duodecimo vicesima septima die
mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno, quo regnare coeperat,
caput Ioachin regis Iudae de carcere. 28 Et locutus est ei benigna et
posuit thronum eius super thronos regum, qui erant cum eo in Babylone,
29 et mutavit vestes eius, quas habuerat in carcere; et comedebat
panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae. 30 Annonam
quoque constituit ei absque intermissione, quae et dabatur ei a rege per
singulos dies omnibus diebus vitae suae.
|